Stuttgart Radio Symphony Orchestra


Part I. Psalm 39, verses 13 & 14.
13. Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam. Auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas. Quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei.
14. Remitte mihi, ut refrigerer prius quam abeam et amplius non ero.

Part II. Psalm 40, verses 2, 3 & 4.
2. Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.
3. Et exaudivit preces meas; et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos.
4. Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, videbunt et timebunt: et sperabunt in Domino.

III. 150.
Alleluia.
Laudate Dominum in sanctis Ejus.
Laudate Eum in firmamento virtutis Ejus. Laudate Dominum.
Laudate Eum in virtutibus Ejus. Laudate Dominum in virtutibus Ejus. Laudate Eum secundum multitudinem magnitudinis Ejus. Laudate Dominum in sanctis Ejus. Laudate Eum in sono tubae.
Laudate Eum. Alleluia. Laudate Dominum. Laudate Eum.
Laudate Eum in timpano et choro, Laudate Eum in cordis et organo; Laudate Dominum.
Laudate Eum in cymbalis benesonantibus, Laudate Eum in cymbalis jubilationibus. Laudate Dominum.
Laudate Eum, omnis spiritus laudet Dominum, omnis spiritus laudet Eum.
Alleluia. Laudate, laudate, laudate Dominum.


20.03.1991, Dresden, Kultur Palast
Added by: weina , 15.04.2017 17:34           
 
     
E-mail for all questions: classicmusicarchive@gmail.com