Scoring: 2 oboes, 2 horns, 2 violins, 2 violas, cello, bass.

Dated 1767.

Text by Rufinus Widl.

First performance: 13.05.1767, Salzburg, Große Universitätsaula.

Movements:
1. Act I.... Read more
Scoring: 2 oboes, 2 horns, 2 violins, 2 violas, cello, bass.

Dated 1767.

Text by Rufinus Widl.

First performance: 13.05.1767, Salzburg, Große Universitätsaula.

Movements:
1. Act I. Intrada — Allegro
2. Act I. Recitativo — Amice! iam parata sunt omnia. Aderit
3. Act I. Coro con solo — Numen o Latonium – O Apollo – Numen o Latonium
4. Act I. Recitativo — Heu me! periimus! Numen heu nostras preces
5. Act I. Aria — Saepe terrent Numina — Allegro moderato – [Andantino]
6. Act I. Recitativo — Ah Nate! vera loqueris: at metuo tamen
7. Act I. Aria — Iam pastor Apollo — Andantino – Allegro – [Andantino]
8. Act II. Recitativo — Amare numquid filia, haud dubito, Deum
9. Act II. Aria — Laetari, iocari — Allegro
10. Act II. Recitativo — Rex! de salute filii est atum; iacet
11. Act II. Aria — En! duos conspicis: — Un poco Allegro
12. Act II. Recitativo — Heu! Numen! ecce! Numen huc gressum movet;
13. Act II. Duetto — Discede crudelis! — Allegro – Moderato – Allegro
14. Act III. Recitativo strumentato ed Aria — Non est. – Quis ergo, Nate! Dic, si patrem amas - Ut navis in aequore lucxuriante
15. Act III. Recitativo — Quocumque me converto, crudelis Die
16. Act III. Duetto — Natus cadit, atque Deus — Andante
17. Act III. Recitativo ed Recitativo strumentato — Rex! me redire cogit in Hyacinthum amor. – Hyacinthe surge! funus et flore aemulo
18. Act III. Terzetto — Tandem post turbida fulmina — Allegro

Libretto (original text):
Intrada
Recitativo
Hyacinthus
Amice! iam parata sunt omnia. Aderit,
ut spero, cum sorore dilecta meus
ad sacra, quae constituit, actutum pater.
Zephyrus
Ni fallor, est Apollo, quem colitis.
Hyacinthus
Hic est.
Zephyrus
Apollini ergo tanta sacrificia parat
Oebalus? an alios nescit in coelis deos?
An Semelis ergo natus, an Iuno, Venus,
Diana, Mars, Vulcanus, an superum potens
caput atque princeps ture nil vestro indigent?
Hyacinthus
Quibusque consecramus, o Zephyre, diis,
nullusque nostris vacuus a templis abit:
at solus istud Apollo sibi templum suo
vindicat honori. Genitor hunc magnum deum
veneratur, et ego veneror exemplo patris.
Zephyrus
O care! quam libenter offerrem ilia
pectusque, si tu Apollo mihi meus fores!
Hyacinthus
Dilecte quid me, Zephyre! permisces diis?
Honore non me dignor, at novi bene:
extorsit ista nimius in Hyacinthum amor.
Sed en! sorore comite nunc genitor venit.
Oebalus
Dic nate! num parata sacrificio hostia
et ignis?
Hyacinthus
Ecce genitor! ad nutum omnia
parata praestolantur adventum tuum.
Oebalus
Bene: ergo succendatur a flamine focus,
et ture plurimo ara praegravis gemat,
fumusque sacrificantis in nubes eat.
Melia
Heu genitor! atra nube tempestas minax
ingruit, et omnis glomerat huc noctem polus.
Oebalus
Adeste! longioris impatiens morae
Apollo tus et hostiam a nobis petit.
Fugiet ad istas saeva tempestas praeces ,
et blanda facies solis his iterum plagis
redibit. Agite! fundite et mecum praeces .
N o 1 Chorus (mit Solo des Oebalus)
Chorus
Numen o Latonium!
audi vota subplicum
qui ter digno
te honore
certant sancte colere:
nos benigno
tu favore
subditos prosequere.
Solus Oebalus
O Apollo creditam
tibi semper protege
et dignare lumine
Oebali Laconiam.
Chorus
Numen o Latonium!
audi vota subplicum
qui ter digno
te honore
certant sancte colere:
nos benigno
tu favore
subditos prosequere.
Recitativo
Melia
Heu me! periimus ! numen heu nostras praeces
respuit!
Oebalus
An aliquis forsan ex vobis deum
violavit?
Melia
Haud me genitor ullius ream
invenio culpae.
Hyacinthus
Semper hunc colui deum.
(O Zephyre! quantum timeo ne verbis tuis
haec ira sit succensa quae dixisti prius.)
Zephyrus
(Hyacinthe! si me diligis, cela patrem,
et verba prolata prius a nobis tace!)
Oebalus
Extinctus ignis, ara subversa, hostia
contemta nobis grande praesagit malum.
Heu totus hoc concussus a fulmine tremo!
Hyacinthus
Erigere mentem genitor! insontem geris
animum; quid ergo numine a bono mali
metuas? Ab isto fulmine es laesus nihil,
nostrumque nemo, quotquot adsumus, ruit.
Vivimus, et omnes pristinus vigor beat:
hinc terruisse voluit hoc fulmine deus
terras, potestas pateat ut mundo magis,
maneatque cum fiducia in nobis timor.
N o 2 Aria
Hyacinthus
Saepe terrent numina,
surgunt et minantur:
fingunt bella,
quae nos angunt,
mittunt tela,
quae non tangunt;
at post ficta nubila
rident et iocantur.
Et amore
et tremore
gentes stringunt subditas:
nunc amando,
nunc minando
salva stat auctoritas.
Recitativo
Oebalus
Ah nate! vera loqueris; at metuo tamen,
Apollo ne fors perdat hoc igne Oebalum.
Apollo
Apollo vestras audit, o credite, praeces
suamque pollicetur his terris opem,
recipere si velitis hunc modo exsulem
iramque fulminantis exosum Iovis.
Oebalus
Quid? numen hac sub veste pastoris latens
in nostra praesens regna suscipi cupit?
Hyacinthus
En genitor! ut lusisse nos superi solent!
Iam tibi medelam saeva post vulnera deus
adfert, tuamque regiam praesens beat.
Melia
O quam beato sidere haec nubila dies
nos recreat, ipse Apollo dum nostros Lares
optatus hospes visitat! – O quantus decor!
quae forma! – quanta dignitas! – quanta omnibus
gloriaque membris atque maiestas sedet!
Apollo
Melia! quid in pastore tam dignum vides
suspensa quod mirere?
Melia
Video – – –
Apollo
Et quid vides?
Eloquere pulcra!
Melia
Video pulcrum Apollinem,
cui cum parente corda iam dudum obtuli.
Apollo
Quod obtulisti pectus, haud revoca amplius;
hoc inter orbis dona praeprimis placet.
Zephyrus
(Hyacinthe! quantum timeo praesentem deum!)
Hyacinthus
(Me quoque tremenda dignitas timidum facit.)
Apollo
Hyacinthe! amicum semper addictum tibi
habebis in me, amare si deum potes.
Hyacinthus
O quanta res, diligere si Hyacinthum potes!
Zephyrus
(Heu! nunc amatum Apollo mihi puerum rapit!)
Oebalus
Beata dies! – numen o sanctum! meos,
manere si dignaris, ingredere Lares,
diuque me rogante, nobiscum mane.
Apollo
Habebis in me, crede, tibi facilem deum.
N o 3 Aria
Apollo
Iam pastor Apollo
custodio greges,
nixus et baculo vigilans sto;
iam pascere nolo
et visito reges,
iam medicinas mortalibus do.
Moestos levare,
aegros iuvare
est sola tangens Apollinem res:
hinc me manente,
vobis favente
rex omni rege beatior es.
Recitativo
Oebalus
Amare numquid filia, haud dubito, deum,
favore qui ter dignus est nostro, potes?
Melia
Quid loquere pater? – Apollo mortalem sibi
me coniugali cupiat adiungi thoro ?
Oebalus
Dubitare noli, Apollo te sponsam petit,
meumque, libertate sed nata utere
tua, roganti placidus adsensum dedi.
Melia
Negare num me genitor! adsensum putes?
Quae virgo contemsisse divinum virum
tantosque honores, stulta nisi et animi impotens
fuerit, et obstitisse fortunae velit?
Oebalus
Prudenter istud nata! coniugium eligis;
sic namque per te frater et genitor tuus,
sic et nepotes sorte divina eminent,
sic nostra diva efficitur his facibus domus.
Melia
Dic, ubi moratur Apollo? – colloquio illius
o ut liceret optimo actutum frui!
Oebalus
Cum fratre disco ludit et Zephyro simul
in nemore. At huc redibit, ut spero, citius,
tuumque me praesente consensum petet.
Melia
O petat! habebit omne, quod pectus cupit.
N o 4 Aria
Melia
Laetari,
iocari,
fruique divinis honoribus stat,
dum Hymen optimus
taedis et floribus
grata,
beata
connubia iungit et gaudia dat.
Iam diva vocabor,
si numen amabo;
per astra vagabor
et nubes calcabo;
et urbes, et regna devoveant se,
et fauni adorent, et satyri me.
Recitativo
Zephyrus
Rex! de salute filii est actum; iacet
Hyacinthus!
Oebalus
Heu me! nuntium o tristem nimis!
Qua morte cecidit?
Zephyrus
Ictus a disco ruit.
Oebalus
Quis filium occidisse non timuit meum?
Zephyrus
Apollo.
Oebalus
Contremisco!
Melia
Superi! quid? Deus,
qui me beare voluit, hic fratri necem
sit machinatus? Ista quis credat tibi?
Zephyrus
Vera loquor, et testis ego pereuntis fui.
Vix lapsus est Hyacinthus, aufugi, malum
ne simile feriat forsan et nostrum caput.
Oebalus
Sic ergo plectis numen innocuos? – Favor,
quo te recepi, morte num nati unici
dignus erat? – Ergo Meliam et natam quoque
surripere patri numen o falsum paras?
Melia
O absit a me genitor! ut sponsum eligam,
deoque, qui cruore germani madet,
nuptura porrexisse praesumam manus.
Zephyrus
(Quid audio? an coniugia meditatur deus? –
An Meliam et rapuisse mihi amatam cupit? –
Qui rapuit Hyacinthi, anne et istius mihi
rapiet amorem?)
Oebalus
Zephyre! quae causa improbum
adegit hoc ad facinus?
Zephyrus
Haud ullam scio.
Natus ad amoenum litus Eurotae stetit,
discumque metae proximum adspiciens, meus
clamabat, ecce discus est vestro prior,
metamque tetigit. Apollo tum discum iacit,
loquentis et propellit in pueri caput,
quo laesus iste pronus in terram ruit.
Non dubito, quin extinctus hoc disci impetu
fuerit.
Oebalus
An sic furere non dubitat deus,
ut sibi benignum privet et prole Oebalum?
Exesse regno numen invisum mihi
meisque iubeo. Zephyre! fac pellas reum,
maiora ne, vel plura mihi damna inferat.
Zephyrus
Rex! regna tua sunt: ipse tu pelle impium.
Tu morte nati laesus es. Timeo deum,
qui fulmen hoc torqueret in nostrum caput.
(Expellat utinam! noster ut possit dolus
latere; nam caedis ego sum factae reus!)
Oebalus
Abibo! Vos manete! Si veniat deus
ad vos, abire nata! crudelem iube.
Ad litus Eurotae ibo, num vivat, meum
videre natum. Forsan occurret mihi
Apollo, regnis numen invisum meis.
Zephyrus
(Succedit ad mea vota, succedit dolus,
meliaque me dilecta nunc coniux manet.)
Melia
Non capio, cur Apollo ne laesus quidem
necarit unice ante dilectum sibi
Hyacinthum. Amare qui sororem me queat,
si fratris ante polluat fato manus?
Zephyrus
Dilecta! ne mirare, quod tantum scelus
Apollo perpetrarit; haud nosti impium:
astutus est, crudelis, inconstans, levis;
hinc exulare iussus est coelis, suo
furore ne turbaret unanimes deos.
Melia
(Meliora credidisse de tanto deo
mens dictat. Ast incertus est animus tamen,
timorque spesque pectore alternant vices.)
Zephyrus
Melia! quid animo volvis? ah sponsum abiice ,
cuius cruore dextra fraterno calet!
Zephyrumque, cuius ipsa sat nosti fidem,
amore, quo beatus efficiar, bea.
Melia
Nunc fata fratris cogito, haud Zephyri faces.
Zephyrus
O dura! num sprevisse sic Zephyrum potes?
N o 5 Aria
Zephyrus
En! duos conspicis:
amantem et nocentem,
iuvantem et furentem;
cui manum porrigis?
Apollo te necabit:
at Zephyrus amabit.
Fraterno qui dexteram tinxit cruore,
tentabit in tenera plura sorore:
quem prudens eligis?
Recitativo
Zephyrus
Heu! numen! ecce! numen huc gressum movet;
Melia! quid agimus? indica effugii locum!
Timeo ferocem.
Melia
An ergo me solam obiicis ?
Subsiste! num iactata sic perstat fides?
Zephyrus
Ne patere, quaeso, ut noceat insonti deus!
Apollo
Adesne latro! fraudis infandae artifex!
Hyacinthum amicum rapere non fuerat satis?
rapuisse sponsam numquid et nostram simul
sceleste! tentas? Crimen et mendax novis
criminibus auges? Impie! iratum tibi
quid possit, experire, iam numen modo:
amantis et nocentis, et iuste quidem
nocentis experire vindictam dei!
Irruite venti! claude sceleratum specu
Aeole!
Zephyrus
Quid? heu me!
Melia
Quid agis o numen grave?
Funeribus an replere vis regnum patris?
Iam fratre caeso occidis et Zephyrum simul!
Tyranne! nunc et Meliam et regem obprimes?
Apollo
O cara!
Melia
Quid? vocasse me caram audes?
Cruente!
Apollo
Me percipere si non sit grave – – –
Melia
Est grave, tace! atque nostra, sic genitor iubet,
illico relinque regna, ne noceas magis!
Apollo
Ah! pone tandem fulmen o superum pater!
Quousque persequetur hic miserum furor?
N o 6 Duetto
Melia
Discede
crudelis!
Gaudebo, tyrannus si deserit me!
Vah! insolentem,
qui violat iura!
Discede! discede! nam metuo te.
Apollo
Est, crede!
fidelis,
est mitis Apollo, qui deperit te.
Quid? innocentem
sic abicis dura?
Sic perdis amicum, si reicis me.
Apollo solus
Quem coeli premunt inopem,
an terris agat exsulem?
Manebo!
Quousque resederit dira
quae pectora sauciat ira,
latebo.
Recitativo
Hyacinthus
Non est. –
Oebalus
Quis ergo nate! dic, si patrem amas,
quis te peremit?
Hyacinthus
Zephyrus; – heu me! – si deus –
adesset! –
Oebalus
Heu! iam moritur! –
Hyacinthus
O Pater! – Pater!
mors – est – acerba!
Oebalus
Nate!
Hyacinthus
Ge-nitor! – Ah! vale! –
Oebalus
Hyacinthe! – nate! – vixit – exanimis iacet! – –
"Apollo", dixit, "innocens est, o pater!"
"Crede mihi, non est; Zephyrus est auctor necis."
Sic ergo mecum Zephyre ter mendax! agis?
Sic numen ipsum sceleris et tanti reum
arguere, sic me fallere haud regem times?
Cruente! faxim crimen hoc proprio luas
cruore! – Mortem filii an inultus feram?
N o 7 Aria
Ut navis in aequore luxuriante
per montes, per valles undarum iactatur,
et iamiam proxima nubibus stat,
et iamiam proxima tartaro nat;
sic bilis a pectore bella minante
per corpus, per venas, per membra grassatur:
furore sublevor;
dolore deprimor.
Ira, vindicta conglomerant se,
atque quassare non desinunt me.
Recitativo
Melia
Quocumque me converto, crudelis dei
monumenta detestanda conspicio. Prius
perire Zephyrum videram et fratrem modo
video natare sanguine insontem suo.
Oebalus
Quid comite nullo filia huc infers pedem?
An latro iamiam fugit?
Melia
Hunc iussi illico
vitare nostra regna; nam caedem improbus
nova gravare caede non timuit deus.
Oebalus
Quid loquere? caedem nata! quam narras novam?
Melia
O rex! amicum rapuit, et Zephyrum quidem,
ventisque me vidente lacerandum dedit.
Oebalus
O iustus est Apollo, dum plectit scelus,
quod imputavit perfidus et atrox deo
Zephyrus! Hic auctor, filia! est factae necis.
Non est Apollo: Zephyrus in fratrem tuum
discum agere non dubitavit.
Melia
Unde autem pater!
haec nosse poteras?
Oebalus
Natus haec retulit mihi,
nam vivus est inventus a nobis. Meis
extinctus est in manibus.
Melia
Heu me! quid? pater!
quid ergo regno exisse iussisti deum?
Oebalus
Filia! dolore motus et Zephyri dolis
delusus id iussisse me memini. Impium
quis tale sibi timuisset a Zephyro scelus?
Melia
O genitor! omnes perditi iamiam sumus!
Discessit, heu! discessit a nobis deus!
O crede, non inultus id probrum feret.
Oebalus
Quid? nata! discessisse iam numen putas?
Melia
Nil dubito; namque exire de regno tuo
Apollinem ipsa, linquere et nostros Lares
iussi. O ut hunc revocare nunc possem deum!
Oebalus
Heu! fata quam sinistra nos hodie obruunt!
N o 8 Duetto
Oebalus
Natus cadit,
atque deus
me nolente,
nesciente
laesus abit.
Regnum sine numine
iam non diu stabit:
numen! quaeso, flectere,
et ad nos revertere!
Melia
Frater cadit,
atque meus
te iubente,
me dolente
sponsus abit.
Sponsa sine complice
quaeso, quid amabit?
Noli sponsam plectere!
Numen! ah! regredere!
Recitativo
Apollo
Rex! me redire cogit in Hyacinthum amor.
Ignosce, quod numen ego tua regna audeam
praesens beare! Disce, quid numen queat!
Hyacinthe surge! funus et flore aemulo
nomenque praeferente defuncti tege.
Oebalus
Quid video? – Surrexisse de nato meo
conspicio flores? –
Melia
Numen o nimium potens!
Pudore me suffusa profiteor ream.
Ad verba Zephyri, patris ad iussa omnia,
quae me poenitet, feci.
Oebalus
Optime
parce deus! ignarus ego, quis fuerit necis
auctor patratae, pessimo Zephyro fidem
habui, meumque credidi natum tua
periisse fraude. Zephyrus o quanta improbus
induxit in regna mea, ni parcas, mala!
Melia
O numen! haud fuisse contemptum putes;
abire quod te iusserim, imprudens fui
credulaque nimium, et ira mihi verba abstulit,
quae de dolore fratris occisi meant.
Apollo
Confide rex! Apollo non fugiet tua
regna. Manet, et manebit heic tecum, fide
iam stare si promissa demonstres tua.
Oebalus
Intelligo. Ecce nata! te sponsam deus
dignatur elegisse.
Melia
Num credam deum
amare posse Meliam?
Apollo
O crede! ipsemet
Iupiter amare saepe mortales solet;
amare namque convenit tantum diis;
vobis amari.
Melia
Numen! en famulam, suo
quae pro parente pectus hoc offert tibi.
Oebalus
En! si placere sponsa mortalis potest,
Apollo! nostra filiam adductam manu
accipe, meoque semper in regno mane.
Hyacinthus obiit : alter Hyacinthus mihi
eris, manere filia hac factus gener
regione si digneris in nostra.
Apollo
Oebale!
accipio laetus Meliae oblatae manum,
rebusque semper placidus adsistam tuis.
Melia
Iustitia sic tua deus elucet magis.
Oebalus
Sic innocentem debita haud merces fugit.
Apollo
Sic saecla te futura clementem sonent.
N o 9 Terzetto
Apollo
Tandem post turbida
fulmina,
nubila
Tonantis murmura
pax alma virescit et explicat se.
Melia
Post vincla doloris
Oebalus
Post bella furoris
Apollo
Post monstra pavoris
Oebalus, Apollo et Melia
vos| nos iungit amabile pignus amoris.
Omnes
Post fata
Apollo
sperata
Melia
beata
Oebalus
optata
Oebalus
vos taeda coronat et excitat me.
Apollo et Melia
nos taeda coronet et erigat te.

Close
Opera “Apollo et Hyacinthus”, KV 38 (Mozart)
Performance in Latin. Oebalus - Markus Sch&#228Read moreCollapse
Performance in Latin. Oebalus - Markus Schä
 
     
Contact us: classicmusicarchive@gmail.com