Capella Ducale VenetiaA cycle on selected verses from the Latin Vulgate, published in Rome in 1584 as the fourth book of five-part motets. The texts below appear in the order of the musical settings. Published in 1584....Read more
A cycle on selected verses from the Latin Vulgate, published in Rome in 1584 as the fourth book of five-part motets. The texts below appear in the order of the musical settings. Published in 1584.
Download sheet musicLatin text 1. Osculetur me osculo oris sui Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera vino, fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te. 2. Trahe me post te Trahe me post te: curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua. Exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. 3. Nigra sum sed formosa Nigra sum sed formosa, filia Hierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis. 4. Vineam meam non custodivi Vineam meam non custodivi. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. 5. Si ignoras te, o pulchra Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum tuorum, et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. 6. Pulchrae sunt genae tuae Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis; collum tuum sicut monilia. Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suavitatis. 7. Fasciculus myrrhae dilectus meus Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es. Oculi tui columbarum. 8. Ecce tu pulcher es Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus. Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cypressina. Ego flos campi, et lilium convallium. 9. Tota pulchra es, amica mea Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni coronaberis, de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. 10. Vulnerasti cor meum Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa. Pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. 11. Sicut lilium inter spinas Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. 12. Introduxit me rex in cellam Introduxit me rex in cellam vinariam; ordinavit in me charitatem. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. 13. Laeva eius sub capite meo Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Adiuro vos, filiae Hierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. 14. Vox dilecti mei Vox, vox dilecti mei! Ecce, iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. En dilectus meus loquitur mihi. 15. Surge, propera, amica mea Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. Iam enim hiems transiit; imber abiit et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra. Tempus putationis advenit; vox turturis audita est in terra nostra. Ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem suum. 16. Surge, amica mea, speciosa mea Surge, amica mea, speciosa mea, et veni. Columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. 17. Dilectus meus mihi Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere, similis esto dilecte mi capreae, hinnuloque cervorum super montes Bethel. In lectulo meo, per noctes, quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni. 18. Surgam et circuibo civitatem Surgam et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni. 19. Adiuro vos, filiae Hierusalem Adiuro vos, filiae Hierusalem, si inveneritis dilectum meum, et nuntietis et quia amore langueo. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, O pulcherrima mulierum? Qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos? Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. 20. Caput eius aurum optimum Caput eius aurum optimum. Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. Oculi eius, sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissima. 21. Dilectus meus descendit Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut ibi pascatur in hortis, et lilia colligat. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. 22. Pulchra es, amica mea Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. 23. Quae est ista quae progreditur Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? 24. Descendi in hortum meum Descendi in hortum meum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. 25. Quam pulchri sunt gressus tui Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis. Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. 26. Duo ubera tua Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae. Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura regis iuncta canalibus. 27. Quam pulchra es, et quam decora Quam pulchra es, et quam decora, charissima, in deliciis! Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius; et erunt ubera tua sicut botri vineae; et odor oris tui sicut malorum. 28. Guttur tuum sicut vinum optimum Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Ego dilecto meo, et ad te conversio eius. 29. Veni, dilecte mi Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica. Ibi dabo tibi ubera mea. Motettorum - Liber Quartus (1584) Texts: Biblia Vulgata: Canticum Canticorum Salomonis 1. Osculetur me osculo oris sui (2:19) 2. Trahe me, post te (2:30) 3. Nigra sum, sed formosa (2:29) 4. Vineam meam non custodivi (2:04) 5. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres (2:30) 6. Pulchae sunt genae tuae (2:31) 7. Fasciculus myrrhae (2:10) 8. Ecce tu pulcher es, dilecte mi (2:10) 9. Tota pulchra es, amica mea (2:13) 10. Vulnerasti cor meum (2:24) 11. Sicut lilium inter spinas (2:35) 12. Introduxit me rex in cellam (2:10) 13. Laeva ejus sub capite meo (2:18) 14. Vox dilecti mei (2:05) 15. Surge, propera amica mea (2:15) 16. Surge amica mea, speciosa mea (2:29) 17. Dilectus meus mihi et ego illi (2:14) 18. Surgam et circuibo civitatem (1:59) 19. Adjuro vos, filiae Hierusalem (2:51) 20. Caput ejus aurum optimum (2:14) 21. Dilectus meus descendit in hortum meum (2:18) 22. Pulchra es amica mea (2:07) 23. Quae est ista quae progreditur (2:17) 24. Descendi in hortum meum (2:19) 25. Quam pulchri sunt gressus tui (2:30) 26. Duo ubera tua (2:53) 27. Quam pulchra es et quam decora (2:43) 28. Guttur tuum sicut (2:35) 29. Veni, veni dilecte mi (2:31) Collapse
Sienna (Abbey Sant’Antimo, Mantalcino), March 2003Read moreCollapseSienna (Abbey Sant’Antimo, Mantalcino), March 2003
|
||