Chœur Éclats

Psalm 121 in the Vulgate, 122 in Masoretic numbering. The 1744 setting formed part of the Assumption Vespers at the Venetian Ospedaletto.

Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum...Read more
Psalm 121 in the Vulgate, 122 in Masoretic numbering. The 1744 setting formed part of the Assumption Vespers at the Venetian Ospedaletto.

Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Collapse

Jean-Marc Andrieu
CD 2007Read moreCollapse
CD 2007
 
     
Contact us: classicmusicarchive@gmail.com