The fourth of the Four Sacred Pieces. A setting of the Latin hymn.
Original sung text
Te Deum laudamus,
te Dominum confitemur,
te aeternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes...
Read more
The fourth of the Four Sacred Pieces. A setting of the Latin hymn.
Original sung text
Te Deum laudamus,
te Dominum confitemur,
te aeternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli,
tibi coeli et universae Potestates:
tibi Cherubini et Seraphim
incessabili voce proclamant:
"Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra
majestatis gloriae tuae".
Te gloriosus Apostolorum chorus,
te Prophetarum laudabilis numerus,
te Martyrum candidatus
laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis,
Venerandum tuum verum
et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe,
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus
regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes,
in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus,
tuis famulis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum Sanctis tuis
in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic haereditati tuae.
Et rege eos: et extolle illos
usque in aeternum.
Per singulos dies
benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum
et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto
sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine,
miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi;
non confundar in aeternum.
Close