Colin Davis
COLIN DAVIS (CONDUCTOR)




Show by: listenings count | alphabet
Part I. Psalm 39 verses 13 & 14.
13. Exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam. Auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas. Quoniam advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei.
14. Remitte mihi ut refrigerer prius quam abeam et amplius non ero.

Part II. Psalm 40 verses 2 3 & 4.
2. Expectans expectavi Dominum et intendit mihi.
3. Et exaudivit preces meas; et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos.
4. Et immisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro. Videbunt multi videbunt et timebunt et sperabunt in Domino.

III. 150.
Alleluia.
Laudate Dominum in sanctis Ejus.
Laudate Eum in firmamento virtutis Ejus. Laudate Dominum.
Laudate Eum in virtutibus Ejus. Laudate Dominum in virtutibus Ejus. Laudate Eum secundum multitudinem magnitudinis Ejus. Laudate Dominum in sanctis Ejus. Laudate Eum in sono tubae.
Laudate Eum. Alleluia. Laudate Dominum. Laudate Eum.
Laudate Eum in timpano et choro Laudate Eum in cordis et organo; Laudate Dominum.
Laudate Eum in cymbalis benesonantibus Laudate Eum in cymbalis jubilationibus. Laudate Dominum.
Laudate Eum omnis spiritus laudet Dominum omnis spiritus laudet Eum.
Alleluia. Laudate laudate laudate Dominum.


Symphony of Psalms for chorus and orchestra in three parts on the Latin texts of the Old Testament (1930),  (Stravinsky)
Live - 30 October 1983 - with Royal Amsterdam Concertgebouw Chorus
Added by: Avia , 12.09.2019 17:21