,  (Bouzignac)
Guillaume Bouzignac (1587–1643)



«Ave Maria, gratia plena. Dominus tecum».
Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus
Et cogitabat qualis esset ista salutatio.

«Ne timeas, Maria, ecce concipies in utero,
Et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum».

«Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?»

«Spiritus sanctus super veniet in te,
Et virtus Altissimi obumbrabit tibi».

Ecce ancilla Domini!
«Fiat mihi secundum verbum tuum!»
        (1)
Dum silentium tenerent omnia
Et nox in suo cursu iter haberet apparuit Jesus,
A regalibus sedibus venit.
Exiit edictum a caesare Augusto,
Ut describeretur universus orbis.
Tunc silentium, pastores noctis vigilias agentes,
Gabriel ad pastores ait:
- Pastores! Quid est hoc?
- Pastores! Vox clamat de Caelo?
- Noli te timere! - O vox dulcis et consolatrix!
- Annuntio vobis... - Quae?
- Gaudio magnum. - Quale?
- Natus est vobis... - Quis?
- Salvator. - Quando? - Hodie.
- Ubi? - In Bethl
        (1)
Vulnerasti cor meum, soror mea,
Sponsa in uno oculorum tuorum,
In uno crine colli tui.

Vulnerasti, vulnerasti, soror
Mea sponsa.
Quam pulchrae sunt mammae tuae!
Pulchriora sunt ubera tua vino.

Et odor unguentorum tuorum
Super omnia aromata.
Vulnerasti cor meum
Soror mea, sponsa.
        (1)
Tu quis es? - Ego vox clamantis in deserto.
Tu quis es? Non sum Christus.
Helyas es tu? - Non.
Propheta es tu? - Non.
Quis es? Cur ergo baptizas, si tu non es Christus?
Ego vox clamantis in deserto.
Noel! Noel! Veni Salvator.
Salva Ludovicum et Galliae regnum. Noel! Noel!
        (1)
Fuge, dilecte mi, assimilare caprae,
Super montes Bethel.
Alleluia!
Revertere, revertere
Similis iste caprae,
Hinuloque cervorum
Super montes aromatum
Alleluia!
        (0)
Tota pulchra es, amica mea!
Surge propera, formosa mea,
Surge propera, columba mea,
Surge propera, amica mea!
Et veni!
- Ecce tu pulcher es, dilecte mi!
- Ecce tu pulchra es, amica mea!
Dilectus meus mi!
Et ego illi!
        (0)
 
     

classicmusicarchive@gmail.com

Terms of Use | COPYRIGHT | Refund Policy | Privacy Policy